Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.6.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus, Africa, sed optima in Lemno etin Cappadocia, effossa e speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suns colos, extra maculosus. hac usi suntveteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter haso media. pretium optimae $X$ II, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat; eius, quae ex Africa venit, octoni asses—cicerculum appellant—; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vocatur , et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina vero blandus .... emplastrisque et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, feminarum profluvia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e vino maxime.