LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.6.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in Theodoti fundo inventa Zmyrnae, qua veteres ad navium picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus. usta casu reperta est in incendio Piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras $X$ VI. fit et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable