Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 35.6.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sandaracam et ochram luba tradidit in insula Rubri maris Topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulte- rina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flammeus . pretium in libras asses quini. haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse illo versu: Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos. pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec sunt alii colores maioris ponderis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable