LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.13.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Legitur et pensilis hortus, immo vero totum oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus armatos subter educere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiamnum hoc minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quae si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi praedicaret .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable