LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.17.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In Asso Troadis sarcophagus lapis fissili vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus specula quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in Lycia saxa sunt et in oriente, quae viventibus quoque adalligata erodunt corpora.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable