LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.18.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar dictator Pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. sunt et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taenarius . Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia, e diverso albos Coranos duriores quam Parios, idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas versatiles Volsinis inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis. nusquam hic utilior quam in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere molliores, qui et cote levantur, ut procul in-o tuentibus ophites videri possit, neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robiginem trahant coloremve candidum oleo mutent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable