LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.22.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium . Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus—aliqui psaranum vocant—, tertium ex chalazio chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit . ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime probantur. Taenarium lapidem et Phoeniceum et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco componantur; ex alio Taenario, qui niger est, et ex Pario lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite Aegyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa et cados etiam faciunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable