LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.22.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In Siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus, quod et in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus, sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. tanta qualitatium differentia est, nam mollitiae trans Alpis praecipua sunt exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum vicem vel, si libeat, quae vocant pavonacea tegendi genera.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable