LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.23.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Columnae eaedem densius positae crassiores videntur . genera earum quattuor: quae sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur; quae nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae; Corinthiis eadem ratio quae lonicis, set differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit, primum columnis spirae subditae et capitula addita, placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes detraherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis, pari laterum intervallo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable