Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.25.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae ratione, done lithostrota expulere eam celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenae in pavimentis quaeque everri solent velut relicta fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans ; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro. — Pavimenta credo primumfacta quae nunc vocamus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pavita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutulatum in Iovis Capitolini aede primum factum est post tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio est Lucilianus ille versus: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable