Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.27.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae, quae obscuratione solis contrahitur, ignes si fiant, multifariam auxiliari certum est. Empedocles et Hippocrates id demonstravere diversis locis. Ad convolsa interiora viscera aut contusa, M. Varro—ipsis enim verbis eius utar—pyxis sit, inquit, focus. inde enim cinis lixivus potus medetur. licet videre gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione. quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque cinere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable