Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae civitati obrepsisse quodam vitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus.