LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare inciperet . hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi Sicyonem se contulere, qnae diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis Sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam questi abiere in Aetolos. protinus Sicyonem fames invasit ac sterilitas maerorque dims. remedium petentibus Apollo Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra perfecissent. quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quod de caelo postea tactum est.—

Provenance