LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.5.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cum hi essent, iam fuerat in Chio insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii Dianam manibus eorum factam. in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. Romae eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit divus Augustus. patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. Dipoeni quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable