LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.5.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper vero etiam in Lunensium lapicidinis. sed in Pariorum mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium soluta, imaginem Sileni intus extitisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable