LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.8.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem cavant et ad vasa unguentaria, quoniam optume servare incorrupta dicatur. idem et ustus emplastris convenit. nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania, mox in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralucidi . vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile vitro est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable