LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.8.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Trabes ex eo fecere reges quodam certamine, obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita significatur nomine Aegyptio. primus omnium id instituit Mespheres, qui regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum inscriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas videmus Aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis autem, quo regnante Ilium captum est, CXXXX cubitorum. idem ..... digressis inde, ubi fuit Mnevidis regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable