LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 36.9.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi, spectatis admodum navibus. divus Augustus eam, quae priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis navalibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus Claudius aliquot per annos adservatam, qua C. Caesar inportaverat , omnibus quae umquam in mari visa sunt mirabiliorem , in ipsa turribus Puteolis e pulvere exaedificatis, perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura navium, quae Tiberi subvehant, quo experimento patuit non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. is autem obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo Martio, novem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia continent.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable