LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.10.p12

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Memnonia qualis sit, non traditur.—Media nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. Meconitis papavera exprimit.—Mithrax e Persis venit et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solemn varie refulgens.—Morochthos, colore porracea, lacte sudat.— Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, Alexandrion , ubi vero sardae, Cyprium. nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur.— Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae , odorem unguenti, attrita etiam nardi.—Myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti.—Mesoleucos fit mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable