LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.10.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem , si credimus, solvit.—Alabastritis nascitur in Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore interstincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.— Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt.—Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas], quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant . —Antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam Magi volunt.—Arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.— Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur, sed et in Aegypto circa Philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. —Asbestos in Arcadiae montibus nascitur coloris ferrei.—Aspisatim Democritus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum..... contra lymphatum habentibus. —Atizoen in India et Persidis Acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus.— Augitis non alia videtur multis esse quam callaina.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable