LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.10.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiae parte, ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. —Aphrodisiaca ex candido rufa est.— Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. putant prodesse contra frigora.—Aegyptillam lacchus intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, caerulea facie. nomen a loco.

Provenance