LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.10.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Balanitae duo genera sunt, subviridis et Corinthii aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica veniens, medias secante flammea vena.—Batrachitas quoque Coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro.—Baptes, mollis alioqui, odore excellit.—Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. —Baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur veluti portentosa.—Botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uvae similis.—Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat.—Bucardia, bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur.—Brontea , capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus.—Boloe in Hibero inveniuntur, glaebae similitudine.

Provenance