LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.13.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diximus, tralticentes matutino probari censent aut, si necesse est, in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus modis constant: primum pondere, graviores enim sunt verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec corpore. ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris inconstantia , priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. obsianae fragmenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terebrarum proficit fervor.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable