LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.2.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Eadem victoria primum inurbem myrrhina invexit , primusque Pompeius capides et pocula ex eo triumph Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis ; et crescit in dies eius luxuria. myrrhinoLXX HS empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit...anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria ilia pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae'in dolorem, credo, saeculi invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat. T. Petronius consularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius exheredaret , trullam myrrhinam HsCCC emptam fregit; sed Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS |X???| capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque patriae bibisse!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable