LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.3.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feninis placent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam cuicumque aetati contra lymphationes tradit et urinae difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus, rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac rosaceo aurium vitiis et, si cum melle Attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi etiam vitiis vel per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua.—Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, adulterandis magnum habent locum, maxime amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable