LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.4.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus de discordia rerum concordiaque, quam antipathian Graeci vocavere ac sympathian, non aliter clarius intellegi potest, siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur sanguine , neque aliter quam recenti calidoque macerata et sic quoque multis ictibus, tune etiam praeterquam eximias incudes malleosque ferreos frangens. cuius hoc invento quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experiendi rem inmensi pretii in foedissimo animalium? numinum profecto talis inventio est et hoc munus omne, nec quaerenda ratio in ulla parte naturae, sed voluntas! cum feliciter contigit rumpere, in tam parvas friatur crustas, ut cerni vix possint. expetuntur hae scalptoribus ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit , rapiat atque auferat. adamas et venena vincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. —Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim, dicit et praefert Arabicis. quod esse falsum quis dubitet?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable