Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.5.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus incundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent. praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum aëra, non sole mutati , non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida , quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable