LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.6.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit praecipueque aemulatio, velut cum Claudius Caesar smaragdos induebat vel sardonyches. primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus, et inde Romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et proximum ei dabimus locum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable