Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.8.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbae prasius, cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis. praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime. — India et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare, fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci. est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae. Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem Nilum vocamus, et inde nomen trahere.— non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomine accepto, reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula medicamine.— Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis antiquitatis gloriam retinens. plurimae ferunt eam gentes, smaragdo similem Indi, Cypros duram glaucoque pingui, Persae aëri similem, quae ob id vocatur aërizusa; talis et Caspia est. caerulea est circa Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caerulea , tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittit, Calchedon turbidam. sed minus refert nationes quam bonitates distinguere. optima quae purpurae aliquid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec erit illa, quae aërizusa dicitur. [similis est et sardae, imitata et violas]. non minus multae species reliquae sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec praeter margines quicquam auro amplectente. vitium in iis est et brevis nitor nec longe splendescens et sal et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemmarum nomine his tantum dato [quoniam optime signent]. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable