LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.9.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa linea alba media praecingitur et monogrammos vocatur; quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta quae iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis thoracatam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable