Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.9.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime tinctura , idque in gloria est regum Aegypti; adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.— Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable