LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.9.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendant. principatum amethysti tenent Indicae, sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra vocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia reperiuntur , sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam desinat fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. Indica absolutum Phoenices purpurae colorem habet. ad hanc tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem. alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit albicante purpurae defectu. hoc minime probatur, quando praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbuncu refulgens quidam leniter in purpura roseus nitor. tales aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis , iam vero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia promisere , si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.

Provenance