LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.9.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in India nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem. celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse produnt.— Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable