Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.9.p9
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae - distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui augens. sexangulam esse ut crystallum constat , sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus. est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc Orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside.— Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocaturleros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable