LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 37.praef.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.—

Provenance