Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.10.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Macedonia postea CL populorum, duobus 33 incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. in ora Heraclea, flumen Apilas , oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae. mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc fine Dardani,Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi , Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci , Lyncestae, Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.