Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.11.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus , Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta; quidam DCCXX faciunt. latitude CCCLXXXIIII est. Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graeciam adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable