Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.12.p14
lat pliny elder phi001 perseus lat2
A Taphris per continentem introrsus tenet Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et caeruleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.