LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.12.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem ultraXL extendit, nusquam intra MM contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV. abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quondam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia, nunc Chalcide, cuius ex adverso in continente Aulis est, Geraesto, Eretria, Carysto, Oritano, Artemisio, fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore Carystio. antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias , ut poetae vulgo, Asopis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable