Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.12.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L??? eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X??? passuum freto, ab ea GeraestumCXII D passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. Scyros, los a NaxoXVIII, Homeri sepulchro veneranda, longitudineXXII, antea Phoenice appellata , Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguento nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Don usa, Patmus circuitu XXX, Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara, Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum rotundissima est. Buporthmos, Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo Thia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p. secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypalaea, liberae civitatis, circuitusLXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV, ab ea Platea LX, unde CaminiaXXXVIII, Azibintha , Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calymna , in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, quae nomen Carpathio mari dedit, XXV. inde Rhodum Africo vento L???, a Carpatho CasumVII, a Caso Samonium, Cretae promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Atalante . Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et perCC in latitudinem iacent.