LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.14

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Raetiae prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis postea annis nec tota percognita est. si coniectare permittitur , haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. proximi 100 autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones , quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable