LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.22.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|.L???, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevimus , CXXVI, a Gadibus CII additis. gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e favonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Vrbs Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable