Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.19
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce . oppidum Ecdippa, promunturium Album. Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nune vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable