LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.24.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra ZimaramXII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens. Dascusa abest a ZimaraLXXV p.; inde navigatur Sartonam L???, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X???, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum. Arabiam inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata.

Provenance