Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.30.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus annnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elaea et ex Mysia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis. intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos, eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable