LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.30.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria civitas parva ac MM.D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae , Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae civitates. a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus.

Provenance