LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.31.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem hahet Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum. finitimae sunt Tellusa, quam alii Daphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis, Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa - in utraque oppida intercidere —, Poroselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, Lepria, Aethre, Sphaeria, Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa multaeque ignobiles. clara vero in alto Teos cum oppido, a Chio LXXII.D, tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, Pystira, Crommyonesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae.

Provenance