Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.13.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nam et inrumpit e Scythico oceano in aversa Asiae; pluribus nominibus accolaram appellatum celeberrimum est duobus, Caspium et Hyrcanium. non minus hoc esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per Cadusiae et Albaniae oram V???.CCCC stadia, inde per Anariacos, Amardos, Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII. DCCC, ab eo ad ostium Iaxartis MM.CCCC, quae summa efficit XV. LXXV p. Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas ab oriente oceano Serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, patere qua cognitum est CCCCLXXX in longitudinem, in latitudinemCCXC prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto XXV p. tradunt.