Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.13.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium Caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum Armeniae Maiori a frontis parte, quae vergit in Commagenen, Cephenia, ut diximus, copulatur eique Adiabene, Assyriorum initium, cuius pars est Arbilitis, ubi Darium Alexander debellavit, proxime Syriae. totam eam Macedones Mygdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab ArtaxatisDCCL p. fuit et Ninos, inposita Tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad Caspium mare, Atrapatene, ab Armeniae Otene regione discreta Araxe. oppidum eius Gazae, ab ArtaxatisCCCCL p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atrapateni. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable