Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.15.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, 44 nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitaeπαρ᾽ ὁδόν appellati, qui tenent Caspias Portas. iis ab latere altero occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem Parthiae amoenissimus situs, qui vocatur Choara. duae urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope et alia in rupe Issatis; ipsum vero Parthiae caput Hecatompylos ; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. egressos Portis excipit protinus gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur ad Portas, DCC. hune enim cardinem Alexandri Magni itinerum fecere abiis Portis ad Indiae principiunm stadia XV. DCLXXXX prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant Zariasta, MMM. DCC, inde ad Iaxartem amnem V???.